cordi: cor,heart; DAT. OF PURPOSE, lit., (it is) for the heart = (it is) pleasing.
35. saeculis: saeculum, century, generation.
paria: n. of the adj. par, used as a noun, pairs; the pairs of friends most famous in legend were Theseus and Pirithous, Achilles and Patroclus, Orestes and Pylades, Damon and Pythias.
39. pergratum: note the force of the prefix per-.
disputaris: = disputaveris, fut. perf. in a FUT. MORE VIVID CONDITION.
40. qualem: sc. amicitiam esse; i.e., what the nature of friendship is.
existimes: existimare,to estimate, reckon, think.
42. gravarer: gravare, to weigh down, burden, pass., to be reluctant.
44. magnum opus est: i.e., a thorough philosophical discussion.
45. exercitatione: exercitatio, exercise, training, practice.
quamobrem: = quam ob rem,wherefore, therefore.
quae: sc. ea as antecedent of quae and obj. of petatis.
46. eis…qui…profitentur: profiteri, to declare openly, profess; i.e., professional philosophers or Sophists.
censeo: censere,to estimate, think, advise, recommend.
petatis: ut is often omitted in a JUSSIVE NOUN CL.
50. bonis: i.e., good men.
52. rerum: OBJ. GEN. with consensio, an agreement on all matters.
qua: ABL. OF COMPARISON with nihil melius.
53. haud scio an: idiom introducing an IND. QUEST., I do not know whether = I am inclined to think.
excepta sapientia: ABL. ABS. = with the exception of….
LAELIUS. Recte tu quidem, Scaevola, et vere. Ego si Scipionis desiderio me moveri negem—quam id recte faciam viderint sapientes—sed certe mentiar. Moveor enim tali amico orbatus qualis, ut arbitror, nemo umquam erit. Sed tamen 30 recordatione nostrae amicitiae sic fruor ut beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim. Itaque non tam ista me sapientiae, quam modo Fannius commemoravit, fama delectat (falsa praesertim) quam quod amicitiae nostrae memoriam spero sempiternam fore. Idque mihi eo magis est cordi quod ex omnibus 35 saeculis vix tria aut quattuor nominantur paria amicorum, quo in genere sperare videor Scipionis et Laeli amicitiam notam posteritati fore.
FANNIUS. Quoniam amicitiae mentionem fecisti et sumus otiosi, pergratum mihi feceris si de amicitia disputaris quid 40 sentias, qualem existimes, quae praecepta des.
SCAEVOLA. Mihi vero erit gratum. (7–16, excerpts)
Laelius’ observations on the nature of friendship.
LAELIUS. Ego vero non gravarer, si mihi ipse confiderem; nam et praeclara res est, et sumus, ut dixit Fannius, otiosi. Sed quis ego sum? Aut quae est in me facultas? Magnum opus est 45 egetque exercitatione non parva. Quamobrem quae disputari de amicitia possunt, ab eis censeo petatis qui ista profitentur. Ego vos hortari tantum possum ut amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis; nihil est enim tam naturae aptum, tam conveniens ad res vel secundas vel adversas. Sed hoc primum 50 sentio: nisi in bonis amicitiam esse non posse.
Est autem amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio, qua quidem haud scio an, excepta sapientia, nihil melius homini sit a dis immortalibus datum. Divitias alii praeponunt, bonam alii 55 valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam voluptates. Beluarum hoc quidem extremum; illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate. Qui autem in virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem; sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et 60 continet, nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest. (17–20, excerpts)
56. beluarum: belua, animal, beast.
hoc extremum:this end, objective; i.e., the last mentioned, voluptates.
superiora: i.e., earlier ones (divitias, valetudinem, etc.); sc. sunt.
caduca:falling, frail, perishable, transitory.
58. temeritate: here, impulse, accident.
59. illi: sc. agunt.
gignit: gignere,to beget, bring forth.
61. talis: = tales, i.e., bonos.
opportunitates: here, advantages.
62. queo: = possum.
qui: adv., how.
vitalis:worth living.
63. Ennius: Quintus Ennius (239–169 B.C.), one of the earliest Roman poets and author of the epic poem, the Annales, was much admired and frequently quoted by Cicero.
64. quid: sc. est.
